ROBUR

ROBUR
I.
ROBUR
Ammian munimentum in suburbio Basileae: Rotthauss, Simlero. Sic autem castrum vocatum est a Valentiniano Aug. contra Alamannos, aedificatum. Quod in loco fuisse Urbis Basileae, ubi nunc summum Templum, contendit Chr. Urstisius in Epit. Hist. Basil. eôque, sive a primis sive a posterioribus Hunnis destructô, aut aliâ quâdam temporum iniuriâ deletô, tum demum Basilicam maiorem illius Ecclesiae ibi erectam, Basileam enim tum eum occupâsse tractum fontium scatebris irriguum, qui in convalli iuxta Birsicum torrentem, a Sallina turri Salizthurn versus inferiores Spalas atque ultra protenditur, facile ostendi potest: Propinquum igitur castrum hoc Basiliae fuit, quod ab accolis, i. e. Basiliensibus, Robur dictum fuisse, Marcellinus restatur. Nec abludit hodierna appellatio, quâ Cathedralis Ecclesiae arcam, Germanicô idiomate aufs Burg nuncupant: in Episcopalibus quoque diplomatis idem locus in Castro vocatur. Sic enim Petrus Episcopus synodô habitâ A. C. 1297. pro conservanda libertatis Ecclesiasticae immunitate, vetans, ne intra terminos Castri sive Atrii Ecclesiae Basil. alicui Canonicorum vis
fiat, Castri talem determinationem assignat, A porta Rodolfi Craftonis Canonici, usque ad Curiam Praebendalem Bertoldi de Weissenberg in longitudinem et ab hac in latitudinem, usque ad Curiam Praebendalem Ioh. de Diessen ab una parte. In alia vero parte a Cu. ria D. R. Crafionis, usque ad extremitatem Cariae Praebendalis D. de Gundoltzheim. Adde, quod annô 1576. cum cella vinaria eô locô effoderetur, numismata aliquot aenea Romanor. Imperator. imaginibus signata, reperta sunt, qualia apud Augustanos Rauricos reperiuntur, quae significationem aliquam priscae habitationis dare potuêre. Hactenus Urstisius.
II.
ROBUR
teste Festô, in carcere is locus, quo praecipitatur maleficorum genus, quod ante arcis robusteis includebatur. In Tacit. l. 4. Annal. c. 29. Robur videtur potius supplicii locus, quam custodiae. Calpurnius declamator, Decl. 5. Video carcerem publicum saxis ingentibus structum angustis foraminibus tenuem lucis umbram recipientem. Inhanc coniectirobur Tullianum prospiciunt: et quoties iacentes ferrati postis stridor excitat, exanimantur, et alienum supplicium aspectando suum discunt. Ex quo clare discitur Robur hoc in Tulliano fuisse, i. e. carceris inferiore loco. Nempe una fuit, ex carceris praecipuis partibus, sicut altera Tullianum, utraque supplicii locus. Strangulatio quippe, quae laqueô fiebat, in Tulliano; praecipitatio, in Robore, peragebatur: quorum illud Dungeon, hoc strong hold Anglice dicas: Es sicut communiter Robur, ita quandoque Codex robustus, Plaut. Poenulô, Actu 5 Sc. 3. v. 53. aliquando Cuflodia lignea, Ibid. Sc. 6. v. 28. nonnumquam Italum robur, Horat. l. 2. Od. 13. v. 18. appellatur. In eo stipes erectus, e quo rei in praeceps dati, ut colligitur ex verbis Tullii, Quero, fregeris ne cervices in carcere illi ipsi Vectio: Plauti item Curcul. Act. 5. Sc. 3. v. 14. At ego faciam vos ambos in robusio carcere ut pereatis. Vide quoque Hadr. Turnebum, Advers. l. 23. c. 21. Fiebat vero tum strangulatio in Tulliano, tum praecipitatio in Robore per Carnificem, idque Triumviri Capitalis iussu. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 31. et Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 3. sect. 3. c. 5. Alias Robur et Quercus passim Auctoribus confunduntur, Poetis plerumque; cum tamen arborum hae species diversae et materie differant apud Architectos: imo et glande, quae in quercu grandissima est, in robore parva, si Plinio credimus; Glossae, Robur, εἶδος ξύλου μελάνδρυς, scribe μέλαν δρυὸς. Ubi tamen non certum genus arboris glandiferae intelligitur, sed lignum quercinum mediale, quod est firmissimum et robustissimum. Graeci, μέλαν δρυὸς ἡ εν τοῖς δένδροις δαςύτης καὶ ἡ τῶ ξύλων εντερίωνη. Unde et speciem quercus, quae fortissimum habet lignum, Robur appellavêre: quam nempe δρῦν ἀγρίαν vocat Theophrastus. Quercus enim proprie est ἡ ἥμεθος. Imo ea ipsa, quam Idaei ἡμερίδα, Macedones ἐτυμόδνυν appellabant, Latinisimpliciter Quercum dixêre. At Robur, est silvestris quercus; cuius lignum robustius est lignô quercus ἡμέρου etc. Roborum luci apud Plinium δρυμοὶ sunt; Lucus namque de grandioribus tantum arboribus et consecratis proprie sumitur: at silva minorum est, uti Graecorum ὕλη. Salmas. ad Solin. p. 507. et 585. Plura de voce hac vide infra in Valentia: uti de praegrandibus roborum vermibus, qui in delitiis veter. voce Vermis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Robur — Saltar a navegación, búsqueda Para el personaje de Julio Verne, véase Robur el conquistador. Robur Tipo Volkseigener Betrieb …   Wikipedia Español

  • Robur — can mean a number of things. * Quercus robur , pedunculate oak or English oak tree * Robur the Conqueror , a 1886 novel by Jules Verne, also known as The Clipper of the Clouds ** Master of the World (novel) , Verne s sequel novel, starring the… …   Wikipedia

  • Robur — steht für folgende Begriffe: einen Roman von Jules Verne, siehe Robur der Eroberer einen Kraftfahrzeughersteller, siehe Robur Werke ein Kraftfahrzeug, siehe Robur LO Diese Seite ist eine Begriffsklärun …   Deutsch Wikipedia

  • Robur — (lat.), 1) die Stärke; 2) Eiche; 3) die Gemeine Eiche, s.d. 1); 4) Theil des Gefängnisses in Rom (f. d., a. Geogr.) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • robur — index strength Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • róbur — s. m. A parte inferior e mais temível do cárcere tuliano, em Roma …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Robur LO — Feuerwehr Fahrzeug auf Basis eines Robur 1800 A Der Robur LO ist ein Lkw Typ der ostdeutschen VEB Robur Werke Zittau. Das Fahrzeug wurde auf der Leipziger Frühjahrsmesse 1961 zunächst als Robur LO 2500 mit einer Nutzlast von 2,5 t als Nachfolger… …   Deutsch Wikipedia

  • Robur — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Géographie Robur est une ancienne fortification situé sur le territoire de Bourgfelden. Culture Robur le Conquérant est un roman de Jules Verne. Robur est …   Wikipédia en Français

  • Robur-Werke — Robur Firmenlogo Der VEB Robur Werke Zittau war ein Nutzfahrzeughersteller in der Deutschen Demokratischen Republik (DDR) aus Zittau. Bis 1946 wurde unter dem Namen Phänomen Werke Gustav Hiller AG produziert, bis 1957 firmierte der inzwischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Robur le Conquérant — Frontispice du roman Auteur Jules Verne Genre Anticipation …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”